Exodus 16

. etc. ORIG., homil. 7 in Exod. O ingratus populus! desiderat Aegyptum, qui Aegyptios vidit exstinctos; et carnes Aegypti, qui Aegyptiorum carnes videt et piscibus datas et volatilibus! Murmurat adversus Mosen, imo Deum; sed primo ignoscitur, et secundo et fortassis tertio: sed si non desinant, sed persistant, audi quid sequitur, in libro Numerorum refertur Num. 21., et idem Apostolus retexit dicens I Cor. 10.: Sed si non desinimus murmurare et conqueri contra Deum, incurremus simile offensionis periculum vel exemplum. Cum enim de coelesti intemperie, fructuum infecunditate, imbrium raritate, et de prosperitate aliorum et aliorum improsperitate causamur, contra Deum murmuramus. Sed haec primo ignoscuntur, in persistentes graviter vindicantur, quia mittentur in eos serpentes, id est, immundis et veneficis spiritibus tradentur, qui occultis morsibus penetralia cordis depascantur. ORIG. Propter correctionem legentium indicatur populi peccatum: quia murmuraverit et ingratus fuerit beneficiis divinis, cum coeleste manna susceperit. Secundo mense, quinta decima die mensis, quod non sine ratione scriptum est. Recordare de legibus paschae quae dicta sunt Num. 9., et invenies ibi hoc esse tempus quod statuitur ad secundum pascha faciendum his qui immundi in anima fuerint, vel occupati negotiis peregrinis. Qui non fuerant immundi anima, vel non longe peregrinabantur, quarta decima die primi mensis fecerunt pascha; longe vero peregrini, et immundi, secundum pascha in hoc tempore faciunt, in quo manna de coelo descendit. In die quo primum pascha fit, non descendit manna, sed in quo secundum: primum pascha populi Judaici est; secundum, nostrum. Nos enim fuimus in anima immundi, qui etc. Eph. 2. Sed datur manna de coelo, non in die quo primum pascha fit, sed quo secundum: Joan. 6. non venit ad illos qui primam solemnitatem celebrabant, sed ad nos, qui suscepimus secundam. I Cor. 5. Videamus interim quid in hac die gestum monstretur: Quarta decima die mensis secundi murmuravit populus, etc. etc. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant; sed desiderio piscium et avium, quibus Aegyptus abundat, aestuabant. etc. ORIG., homil. 8 in Exod. Vellem primo super hanc scripturam cum Judaeis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit: Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur; sabbatum autem septimus dies est. Quaero ergo qua die coepit manna dari? et volo comparare Dominicam nostram cum sabbato Judaeorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum; septima, quae est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Judaei jam tunc praelatam esse Dominicam nostram suo sabbato; et indicatum est quod non in ipso Dei gratia ad eos descenderit de coelo, et panis coelestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit; unde Ose. 3: In nostra autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est coelestia verba quae nobis laeta sunt. Illi infelices suspirant etiam manna sicut patres eorum, et non merentur accipere; non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spirituale sentiunt, sed totum pingue et crassum. Interpretatio quoque nominis hujus hoc sonat. Manna enim interpretatur Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus, Tu ergo si vis manducare manna, et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri: habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos. Rom. 14.. Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina; candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina? quid dulcius, suavius eloquiis Dei, quae sunt super mel et favum? Manna scilicet: locutio est qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis quam singulariter dicere Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probantur, ut Deus non noverit: sed ipsos ipsis ostendit quo humiliores fiant ad petendum adjutorium et ad noscendam Dei gratiam. etc. ORIG., hom. 7. In die sexto duplum colligatur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, haec vita in qua nunc sumus, unde in sex diebus fecit Deus hunc mundum; in hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiae, misericordiae et pietatis recommendas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta Luc. 19., ibi accipiet decem civitates, et Gal. 6.. Divites hujus saeculi ea recondunt quae in hoc saeculo, imo cum hoc saeculo corrumpuntur: bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu ergo si propter praesentem vitam et amorem saeculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus dicitur Isa. LXVI: hos generat avaritia et divitiarum caeca cupiditas his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera sua ab eis. Unde Apostolus I Tim. 6. praecipit etc.; nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Unde Joan. 15: etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis, qui ejus conscientiam semper fodiat et arcana pectoris rodat. ORIG. etc. Respondeant mihi Judaei quomodo ad vesperam cognoscitur Dominus, et mane videatur majestas ejus? Ubi agnitus est ad vesperam, et ejus majestas visa est mane? Sed non intelligitur hoc nisi in Evangelio Matth. 28., in quo vespere sabbati qui et monumenta aperta esse, et centurionem et custodes sepulcri dicentes: Agnitus est in hac vespera Dominus, quia ipse Dominus erat: agnitus est in virtute resurrectionis, et mane gloria ejus visa est. Cum venissent aliae mulieres prima sabbati valde mane, invenerunt angelos cum ingenti claritate sedentes ad sepulcrum, et dicentes: etc. Luc. 24. Visa est ergo majestas ejus mane, quia et per angelos resurrectio nuntiata est. etc. AUG., quaest. 59 in Exod., tom. 3. Non tantum se valere quantum Deum voluerunt, etc., usque ad Spiritum sanctum Deum esse monstravit subjungens, Act. 5: . ORIG., ut surpra. Moraliter intelligere possumus quod unicuique nostrum mane est et initium diei, tempus quo primum illuminamur et ad lucem fidei accendimur. In hoc tempore carnes verbi non possumus edere, id est, perfectae doctrinae capaces nondum sumus; sed post longa exercitia, post profectum plurimum, cum jam proximi sumus ad vesperam, id est perfectionis fidem, tunc solidioris cibi capaces efficimur. Festinemus ergo manna suscipere, quod prout vult quisque saporem reddit in ore. Unde Matth. 9: Et tu ergo, si verbum Dei quod in Ecclesia praedicatur, tota fide et devotione suscipias, fiat tibi quodcunque desideras. Si tribularis, consolatur te, dicens: Psal. 50.; si laetaris pro spe futura, cumulat tibi gaudia, dicens: Psal. 31.; si iracundus es, dicit: Psal. 36.; si in doloribus sis, sanat te, dicens: Matth. 4.; si paupertate consumeris, consolando dicit: Psal. 112.. Si quis tamen infideliter suscipit, nec comedit, sed abscondit, vermes ex eo ebulliunt. Nec turberis si ad hoc ducitur verbum Dei, ut putetur fieri vermis; ipse enim ait: Psal. 21.. Sicut enim ipse est qui fit aliis in ruinam, aliis autem in resurrectionem Luc. 2.; ita et ipse est qui in manna fidelibus dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur. Ipse est enim sermo Dei qui iniquorum mentes arguit et correctionum spiculis conscientiam terebrat. Ipse est enim qui efficitur eis quibus aperit Scripturas ignis, qui dicunt: etc. Luc. 24. Aliis ignis est, quibus cremat spinas de terra mala, id est, malas cogitationes in corde consumit; et ideo peccatoribus neque vermis arguens unquam moritur, neque ignis exurens exstinguitur: justis autem et fidelibus permanet dulcis et suavis. Unde dicitur psal. 33: etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Dicant Judaei quae consequentia sit, ut vespere carnes sine panibus comedant, aut mane panes sine pulmento? quid in hoc divini muneris, quid temperamenti gratiae coelestis ostenditur? Hoc est, in quo agnoscere Deum possunt, qui carnes in vespera sine panibus comedunt, et majestatem Dei apparere dicunt, si rursum panes sine carnibus comedantur? servent sibi ista, his qui acquiescentes vobis, in coturnicibus putant agnosci Deum; nos autem, quibus in fine ad vesperam mundi Verbum est caro factum, in illa tantum carne agnosci dicimus Deum, quem suscepit ex Virgine: has enim Verbi Dei carnes neque mane neque meridie quis manducavit, sed ad vesperam: adventus enim Domini in carne ad vesperam factus est, sicut et Joannes dicit: I Joan. 2. . Pruina Christum significat: manna enim Dominica die primum datum est, et Christus Dominica die resurrexit. Id est mundissimum. Sicut enim frumentum, vel milium, vel aliud tale in mortariolo pilo teritur et folliculis exuitur, sic corpus Christi per tribulationem passionis et pilo crucis mortalitate exutum est. Vel minutum manna subtilitas coelestis doctrinae, quae pilo tunditur ut litteralis sensus exuatur. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 7. Quid per manna filiis Israel desuper datum, nisi admiratio supernae dulcedinis designatur? Dulcis enim cibus, qui de supernis accipitur; vocatur, quod interpretatur quod dicimus quando cernimus quod nescientes admiramur. Supernum igitur manna anima percipit, cum per vocem compunctionis elevata novam speciem aeternae refectionis obstupescit, ut divina dulcedine repleta jure respondeat quia dum ab infima cogitatione suspenditur, ea quae de supernis conspicit et insolite miratur. Et cum per hanc vocem torporis nostri surditas rumpitur, vetustae vitae usus mutatur, ut anima, superno spiritu afflata, et in supremis appetat quod contempserat, et contemnat in infimis quod appetebat. etc. AUG., locutio 78. Saepe Scriptura homines animas appellat, a parte totum: non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem; sicut psal. LV: quod apertius in psalmo eodem ait, Non autem diceret, secundum numerum carnium vestrarum, sicut dixit, . etc. Quia in praesenti vita quilibet debet discere quantum potest, ne quid indiscussum relinquat, ne cum non possit, discere incipiat. . etc. Principium alterius vitae, in qua non licebit vacare doctrinae, sed manna computrescet, et vermibus scatebit, id est, poenam eis aeternam generabit. Quia tunc omnis Scripturae intellectus patebit, quia I Cor. 13.. Necessaria scilicet animae et corpori. Nam in septima, quae mortuorum aetas intelligitur, scilicet nullus erit operandi locus. etc. Audiendo verbum Dei et faciendo, vel bene vivendo et aliis misericordiam praestando. Quod reponebatur pro sabbato non corrumpebatur, quia bona pro futura requie facta, in futura vita manent integra. Alioquin ebulliebant vermes et computrescebat quod servabatur: qui enim propter praesentem vitam et amorem saeculi thesaurizant, illis ebullit vermis qui non morietur. . etc. AUG. quaest. 61 in Exod. Quaeri potest ubi Aaron reponeret ante Dominum, quando nec ullum tabernaculum fuit, nec arca testamenti jam fuerat constituta. An forte de futuro, ideo dixit ut intelligatur tunc ante Dominum posse reponi, quando futura arca erat? An potius ante Dominum dictum est, quod fit ipsa devotione offerendi, in quocunque loco poneretur? Ubi enim non est Deus? Sed quod adjungit: priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, quod post factum est cum esse coepit tabernaculum testimonii. . etc. AUG., ibid., quaest. 62. Alia littera: etc., usque ad noverat enim Deus quid desiderarent et ex quo genere carnis satiaret eos. Corpus Christi, scilicet Verbum Dei, quod percipimus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem I Cor. 13. etc. AUG., quaest. 63 in Exod., tom. 3. Alia littera: Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari, etc., usque ad multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium nomina certis causis mutavit antiquitas. .
Copyright information for VulgGlossa